To Home Page
To Latin 112/113 Page

Worksheet for Reading Latin 4B



Translate the passage below, then identify the grammatical function of each of the highlighted words.


in Hellesponto oppidum esse scitis, iudices, ceteris oppidis Asiae clarius et nobilius, nomine Lampsacum. Lampsacenos ipsos affirmo homines esse quietos. Illi more Graeco vitam degunt. malunt enim otio uti et pace quam bello et calamitatibus vitam degere. iste Lampsacenum tempore quodam pervenit. ad Ianitorem, virum summae gravitatis, Lampsaceni eum deduxerunt. iste autem mox se ad Philodamum quendam migraturum esse dicebat; Philodamo enim domi erat filia pulcherrima. Verrem scitis, iudices, feminas pulchras semper omnibus modis et omnibus temporibus vehementer sequi. Ianitor se Verrem offendisse aliquo modo opinatus est atque istum summa retinere vi coepit. Verres igitur Rubrium ad Philodamum misit, consilio usus pessimo, quod Philodamus vir erat magnae apud Lampsacenos existimationis et praetores consulesque recipere solebat, non amicos eorum. sed Verres Philodamum per vim Rubrium deducere iussit. Philodamus autem, quod invitus videri noluit, convivium paravit, Rubrium comites invitare omnis iussit. Illi summa celeritate venerunt; discubuere; primo Graeco biberunt more, mox poculis maioribus. convivium sermonibus celebrabant hoc tempore et laetitia. mox autem Rubrius, "Philodame," inquit, "filiam voca tuam." sed ille, vir gravitate summa, irascebatur. mulieres in convivio cum viris accumbere oportere negavit. clamor factus est maximus per aedis. Lampsaceni ubi tumultum audivere, nocte celeritate summa ad Philodami aedis conveniebant.
postridie autem ad Verris hospitium profecti sunt. ferro ianuam et saxis caedere coeperunt, eodem tempore igni circumdare. Verri autem Lampsaceni pepercerunt, quod cives Romani eis hoc melius fore dixerunt quam praetorem necare Romanum.

Vocabulary


Top of Page : Latin 112/113 Page : Home Page


These pages were designed by John Porter.
Last Modified: Monday, 08-May-2006 16:10:36 CST
Please send queries and comments to john.porter@usask.ca.